VINCULUM

VINCULUM
VINCULUM
a vinciendo, vox generalis est, et ad omnia ea, quibus necessitas, voluptas, ac Iudicis provocata criminibus severitas, hominem irretire solet, extensa. Vincula pedum modo vidimus. Verenda vincula, coniugiales Veter. vittas, appellat Papinius. Sylv. 2. l. 1. de quibus vide Brissonium, et Hottomannum, de Nuptiu, Sed et coronae primitus nil nisi viucula erant, capiti inter convivialem sive laeritiam, sive lasciviam, adstringendo. Quô sine ex Amerina salice, Saturni aetate, coronae plexae, strophiisque ex obvio factis caput redimitum: donec e lectiore materia, ipsaque adeo florum dispositione iam quaesitiore, confectae successerunt: quas aureae randem gemmeaeque excepêre. Ipsum diadema, quid nisi vinculum, quod et ipsa vox indigitat. Seneca, Troad. Actu 2. v. 271.
Ego esse quicquam sceptra, visi vano putem
Fulgore tectum nomen? et falso comam
Vinclo decentem. ——
Quam in rem vide Car. Paschalium, Coronar. l. 2. c. 1. et l. 9. c. 3. uti de vinculis collo, brachiis, pectori, cruribus etc. ornatus causâ circumdari solitis, hîc passim. Transeo ad illa, quae Iustitiae rigor hominum delictis ivicit. Quâ notione, voce hâc complexi sunt Romani compedes, pedicas, manicas, catenas, nervos, boiam et carcerem, Plautus Asinar. Et quidem ante confessionem in liberas custodias reos tradebant; dicebanturque custodiae liberae, cum apud Magistratus domi, aut apud privatos Nobiles ponebantur custodiendi, quemadmodum de Indice Bacchanalium scripsit Livius, l. 39. et de coniuratis Salluctius: Post confessionem vero in Vincula publica coniciebantur. Venuleius l. 5. ff. de custod. reorum: Reus confessus, donec de eo pronuntiarctur, in publica vincula coniicrenibus. Item Scaevola, l. 4. ff ad leg. Iul. Maiest. Reus confessus, ob solum confessionem consuevit in vincula conici. Vide Ioh. Rosin. Antiqq. Rom. l. 9. c. 17. Exsecutionis nempacausâ. Unde Vinctus plus, quam damnatus. Curt. l. 6. c. 9. Non reum modo, sed etiam damnatum, imo vinctum, intuebantur. Saepe tamen et ex vinculis causam dicebaut, in primis in gravioribus criminibus; et, ubi suspicio suberat, ne fugerer reus, aut per vim eximeretur. Caesar de Bello Gall. l. 1. c. 4. Helvetii moribus suis Orgetorigem, ex vinculis causam dicere coegerum. Imo apud ipsosmet Romanos, Paulus, quamquam civis Romanus esset, ex vinculis cansam dixit, Actor. c. 26. v. 29. Vibius it. Serenus, apud Tacirum, l. 4. Annal. c. 28. Coniurati apud Sueton. Nerone, c. 36. Servi, qui domino occisô ante quaestionem habitam, fugerant, ex l. Cornel. nec non, qui capitali crimine post ulati non defendebantur, l. 2. ff. de Custod. reor. etc. Sed regulariter non ita fuit, verum ut soluti responderent post confessionem demum vinciendi, ut diximus. Vide Freinshemium ad Curt. l. cit. Captivis quoque triumphali pompâ praelatis Vincula catenaeque iniciebantur: Et quidem collo, Ovid. de Ponto, l. 2. El. 1. v. 42.
Totque tulisse duces captivis addita collis
Vincula, pene hostes quot satis esse fuit.
Brachiis, Alb. Tibullus, l. 1. El. 7. v. 6.
—— Evinctos brachia capta Duces.
Manibus, quod adeo certu, ut conster non aliam fuisse militarem custodiam, nisi ut dertrae captivi catenis sinistra militis aligaretur; ne ille res novas tentare posler, et hic capulo paratam dexteram, si usus ita posceret, haberet. L. Seveca de Tranquill. c. 10. Attigatique etiam sunt, qui alligaverunt, nisi tu leviorem in sinistra catenam putas De Cleopatra captiva Sext. Propert. l. 3. El. 10. v. 51.
Fugisti tamen in timidi vaga cornua Nili,
Accepêre tuae Romula vincla manus.
Crutibus denique. Arrian Nicomediensis, Dissertat. Epict. l. 1. c. 19 τύραννος ἔιπῃ ταὶ, δήσω σοῦ το σκέλος Tyrannus dixcrit aliciu, vinciamcrura tua etc. Vide Thom. Dempster. Paralipom. ad Rosin. l. 10. c. 29. de Triumpho. Potro leviora vincula audiunt Compedes, graviora Nervi. M. Cato apud A. Gellium, l. 11. c. ult. Fures privatorum furtorum in nervo atque compedibus aetatem agere, fures publicos in auro atque purpura. Sed de his actum supta suô locô. Nec vero solum ex aere et ferro, sed et argentea aureaque Vincuia commemorat Heliodorus, Aethiopic. l. 9. et Herodot. l. 3. Hinc et apud Amm. Marcellin. l. 27. c. 12. legimus, Regem Arsacem adhibitum in convivium iussit ad latentem traht posticam, eumque effossis oculis vinctum catenis argenteis, quod apud eos honoratis vanum suppliciorum aestimatur esse solatium, exterminavit ad castellum Agabana nomine, ubi discruciatus cecidit ferrê poenali. Tertullian. de habitu Mul. c. 7. Apud Barbaros quosdam, quia vernaculum est aurum et copiosum, aurô vinctos in ergastulis habent, et divitis malos onerant, tamô locupletiores, quanto nocgutiores. Vide eundem, l. de cultu foem. c. 3. ubi Aethiopes iutelligi Dio Chrysoftomus ostendit, Orat. ult. et Plutarchus Amator. apud Theod. Canterum, Var. Lection. l. 1. c. 5. Simile quid de Persis refert Iustinus, l. 5. c. 6. de Zenobia Trebellius Pollio, in XXX. Tyrann. c. 30. de veteribus Graecis Hecuba, apud Senecam, Troade, Actu 1. in Choro; de Latinis, Propert. l. 2. El. 1. et Sil. Italicus, l. ult. in sin. etc. quae, si quem ignominiâ liberate volebant, frangi consuevisse, docet Iac. Durantius Casell. Var. l. 2. c. 13. Nec apud Gentiles sua Diis defuêre Vincula. Saturnum pactô cum Tiranibus initô, vinctum et in Tartara fuisse abiectum, Nonnus fabulatur, Dionysiac. l. 24. v. 137. et quidem Sulla apud Plutarchum insulam quandam in Cronio esse mari, ubi is a Iove vinctus fuerit, tradit. Inde in omnibus Romanorum Fanis, Vincula Saturni statuis iniecta erant, quae festô ipsius solvebantur, in memoriam securitatis ac felicitatis, quam sub illo homines egerint, Lucianus in Saturn. Unde Arnob. l. 4. contra Gentes, Numquid parricidu causa vinctum Satur num et suis diebus tantum vinculor um ponderibus liberari? Et Martialis, l. 3. Epigr. 29.
Has cum gemina compede dedicat catenas,
Saturne, tibi Zoilus, annulos priores.
Spartanos coluisse Martem compedibus irretitu, quô vinculô proprium sibi ac perpetuum bellorum illud Numen haberent; narrat Pausanias, l. 3. Athemenses, Victoriae simulacro alas adim ebant, ne ea Urbem desereret. Quomodo et apud Romanos, cum Victoriae alas decuislet fulmen, sic omen Pompeius exposuit,
Roma potens, alis cur siat Victoria lapsis?
Urbem as valeat deseruisse suam.
Ratio vinciendi fuit, ut, quum esser pignus Imperii, perpetuo per maneret, ubi collocare libuerat Heliogabalo. Sic Tyrii ab Alexandro M. obsessi, apud Curt, l. 4. c. 3. Cum unus e civibus contioni indicasset, oblatam esse per somnum sibi speciem Apollinis, Urbem deserentis; quamquam Auctor levis erat, tamen ad deteriora credenda proni metu, aureâ catenâ devinxêre simulochrum, araeque Herculis, cuius Numini Urbem dicaverant, inferuêre, Vinculum, quosi iliô Deo Apollinem retenturi: ut de aliis raceam, De qua caeca Ethnicorum superstitione elegamer Augustin. de Civ. Dei. l. 1. c. 2. extr. Non homines inquit, a simulacro, sed simulacrum ab hominibus servabatur: quomodo ergo colebatur. ut patriam custodires et civet, quae suos non valuit custodire castodes? Vide quoque Tetrullian. Arnob. Patrumque alios, eodem argumentô efficacissime contra Gentilium caecnatem usos. Quorum tamen imitatione hodieque nautas Lusitanos, navigatione periculosâ, S. Antonium vincire solere refert ridetque P. de Valle, Patricius Romanus, Itin. Tom. 4. De Vinculis Servotum, diximus supra, in vode Fossor, Pes, item Podostrabe. Id saltem de his subiungo, si quem vinculis relaxarer apud Veteres dominus, catenas a manibus pedibusque, quibus is vinctus fuerat, incidere consuevisle, ita ut pars vinculorum in corpore maneret; hôcque argumentô significâsse, illum pristinae libertati restitutum, quo de more vide Alex. ab Alexandro, Gemalium Dier. l. 3. c. 20. Sed et Verberationem Vinculorum inter poenas militares receoset ICtus, l. in servor. ff. de poen. ubi vincula lora sunt Salmasio, Not. ad Lampridii Alexandr. c. 51. Vide supra ubi de Panis. De Vinculis vero S. Petri, Dominic, Macrum, Hicrolex, voce Boia.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужна курсовая?
Synonyms:

Look at other dictionaries:

  • Vinculum — Vin cu*lum, n.; pl. L. {Vincula}, E. {Vinculums}. [L., from vincire, vinctum, to bind.] 1. A bond of union; a tie. [1913 Webster] 2. (Math.) A straight, horizontal mark placed over two or more members of a compound quantity, which are to be… …   The Collaborative International Dictionary of English

  • Vincŭlum — (lat.), Band, Ligament, Sehne …   Pierer's Universal-Lexikon

  • vinculum — I index chain (series), fetter II index nexus Burton s Legal Thesaurus. William C. Burton. 2006 …   Law dictionary

  • vinculum — pl. vincula, 1670s, from L. vinc , stem of vincire “to bind” (see WIND (Cf. wind) (v.)) …   Etymology dictionary

  • vinculum — [viŋ′kyə ləm] n. pl. vincula [viŋ′kyələ] [L < vincere, to bind < IE base * wei , to bend > VIMEN] 1. that which binds; bond; tie 2. Anat. a band or connecting fold 3. Math. a line drawn over two or more terms of a compound quantity to… …   English World dictionary

  • Vinculum — A vinculum (pl. vincula ) is a bond or tie, specifically:* Vinculum (symbol), a mathematical symbol used for grouping. The line between the numerator and the denominator of a common fraction. * Vinculum (mapping), a symbol indicating that two… …   Wikipedia

  • Vinculum — (Roget s Thesaurus) >Connecting medium. < N PARAG:Vinculum >N GRP: N 1 Sgm: N 1 vinculum vinculum link Sgm: N 1 connective connective connection Sgm: N 1 junction junction &c. 43 Sgm: N 1 bond of union bond of union …   English dictionary for students

  • Vinculum — Dieser Artikel wurde in der Qualitätssicherung Biologie als Artikel mit extremen Mängeln eingetragen. Das bedeutet, dass der Artikel ohne eine deutliche Verbesserung als nicht erhaltenswürdig eingestuft wird und ihm mittelfristig möglicherweise… …   Deutsch Wikipedia

  • vinculum — n.; pl. la [L. vinculum, anything used for binding] 1. Anything used to bond structures together. 2. (ARTHROPODA: Insecta) In male Lepidoptera, an U shaped genital plate, dorsally articulating with the pedunculus and midventrally forming a saccus …   Dictionary of invertebrate zoology

  • Vinculum — Vịnculum [aus lat. vinculum, Gen.: vinculi = Band; Fessel] s; s, ...la: Faserband, Faserzug (Anat.). Vịnculum bre̱ve: kurzer Faserzug am Ansatz der Fingersehnenscheiden. Vịnculum lọn|gum: langer Faserzug in der Höhe des Fingergrundgliedes.… …   Das Wörterbuch medizinischer Fachausdrücke

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”